Latin
PROVERBIORUM LIBER, lines 1.1.742-1.1.773
Bede, Proverbiorum Liber 1.1.742-773
Not analysed yet
·Qui mellis et dissolutus estopere suo, frater est, sua opera dissipantis.
·Quod timet impius, veniet supereum.
·Qualis rector est civitatis, talesinhabitantes.
·Qui custoditos suum, custodit et animam suam.
·Qui obdurat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.
·Quidocet fatuum,quasi qui glutinat testam.
·Qui ad iustitiam erudiuntmultos, quasi stellae inperpetuas aeternitates.
·Qui in uno offendit, multa bona perdit.
·Quantomagnus es,humilia te in omnibus.
·Qui timet pruinam, veniet supereum nix.
·Qui in stadio currunt,omnes quidem currunt, sedunus accipit bravium.
·Quicunque voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur.
·Qui se existimat stare,videat ne cadat.
·Qui habetaurem, audiat quid spiritus dicat Ecclesiis.
·Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam eius a morte.
·Qui non manducat, manducantem non iudicet.
·Qui suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
·Quicunquespiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei.
·Qui viderit fratrem suum necessitatem patientem, et clauserit viscera sua, quomodo charitas Dei manet in eo?
·Qui parce seminat, parce et metet.
·Qui gloriatur, in Domino glorietur.
·Quanto altior gradus, tanto profundior casus.
·Quod tibi non vis fieri, aliine feceris.
·Qui ignorat,ignorabitur.
·Qualis sit quilibet pastor, lupus adveniens indicat.
·Qualis apud se quisque lateat, illata contumelia probat.
·Quam laudem merebimur de pallore ieiunii, si invidia sumus lividi? �
·Quid virtutis habet vinum non bibere, et ira atque odio inebriari?
·Quid prodest attenuari corpus abstinentia, si animus intumescat superbia?
·Quasi in sacculum pertusum res suas ingerit, qui et bona aliqua agit, et tamen nulla pravitatis solitae studia deserit.
·Qui se meminit illicita plurima perpetrasse, debet etiam pro poenitentia a licitis abstinere.
·Quisquis cogitat quid Deo voveat, se ipsum voveat et reddat.