Latin
PROVERBIORUM LIBER, lines 1.1.904-1.1.937
Bede, Proverbiorum Liber 1.1.904-937
Not analysed yet
·Summi principis ministri in primis sunt providendi.
·Sic aliis ignosce, ut tu tibi peccanti illos ignoscere cupis.
·Sanguis sanguinem tangit,cum peccata peccatis adiiciuntur.
·Superbia sola corrumpit omnia bona.
·Stulta vota frangenda sunt.
·Sine doctrina vita est quasi mortis imago.
·Si ames dici pater et princeps, nomen cum honore serva, moribus imple.
·Saepius ventis agitatur ingens pinus, et celsae turres graviore casa decidunt.
·Stantibus et lapsis par sollicitudo tenendaest; his ne retro cadant, illis ut concito surgant.
·Sermo datur multis, animi sapientia paucis.
·Si nequeas plures, vel te solummodo cures.
·Si quid vovisti Domino, ne reddere tardes.
·Solius est Domini bona de pravis operari.
·Semper avarus eget, hunc nulla pecunia replet.
·Si vis salvari, nil huic praepone saluti.
·Spiritus est vita, mors carnis philosophia.
·T
·Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Ierusalem.
·Testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.
·Tibi, Domine, derelictus est pauper, orphano tueris adiutor.
·Timete Dominum, omnes sancti eius, quoniam non est inopia timentibus eum.
·Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi nec aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur.
·Timor Domini expellit peccatum.
·Totum spiritum suum profert stultus, sapiens autem differt et reservat in posterum.
·Tempus omni rei sub coelo.
·Turris fortissima nomen Domini, ad ipsum currit iustus, et exaltabitur.
·Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis.
·Timenti Deum, bene erit in extremis.
·Triplex funiculus difficile rumpitur.
·Testis falsus non erit impunitus.
·Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem.
·Turpe est, ut qui nescit tenere moderamina vitae suae, iudex fiat alienae.
·Tanto subtilius quisque de tenebris iudicat, quanto eum verius claritas lucis illustrat.
·Tentator pervigil hos acrioribus pulsat insidiis, quos maxime viderit abstinere a peccatis.