Latin
PROVERBIORUM LIBER, lines 1.1.938-1.1.973
Bede, Proverbiorum Liber 1.1.938-973
Not analysed yet
·Tenax et prodigus nimium, ambo in unum nimietatis confluunt vitium.
·Timendus est prae cunctis, cuius potestas est super omnes.
·Tenerae nimis mentes asperioribus formandae sunt studiis.
·Temporatum omne tam Deo quam hominibus est acceptabile.
·Tormenta quorumdam aliis prosunt ad correctionem.
·Tantum quisque proximum portat, quantum amat.
·Tanto peiora sunt vitia, quanto virtutum specie celantur. �
·Tamdiu quis errat in fide, quousque omnia a Deo inspici et regi diffidit.
·Tecta odia peiora sunt quam aperta.
·Tale genus est vitiorum, ut nisi praeteritum celeri poenitentia deleatur, alia exinde oriantur.
·Tales simus intus, quales nos foris ostendimus.
·Tacere qui nescit, nescit et loqui.
·Tacentibus difficile subvenitur, confitentes autem languoris sui qualitatem, facilius recipient sanitatem.
·Turpe est doctori, cum culpa redarguit ipsum.
·Tunc te lapsurum formida, cum ruit alter.
·Tutus erit nunquam, qui suspicione laborat.
·Tristantur facile, quorum spes exstat in imis.
·Tempestas grandis est indignatio regis.
·Testis veridicus vero regi manet aptus.
·Totus ubique manens, tota est virtute colendus.
·Timor Dei et oratio assidua hominem volare faciunt ad coelestia.
·Tolerabilius mundi mala suscipimus, si contra haec praescientiae clypeo munimur.
·Tepide viventes Christiani, difficilius corriguntur quam pagani.
·U
·Universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius, et testimonia eius.
·Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
·Unaquaeque arbor ex fructu suo cognoscitur.
·Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia.
·Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium.
·Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.
·Unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem.
·Ubi spiritus Domini, ibi libertas.
·Ubi est charitas et dilectio, ibi sanctorum congregatio.
·Unaquaeque virtus tanto minor est,quanto desunt caeterae.
·Ubi non est timor Dei, ibi regnum peccati.
·Unde bonus proficit, inde invidus tabescit.