Latin
PROVERBIORUM LIBER, lines 1.1.974-1.1.1009
Bede, Proverbiorum Liber 1.1.974-1009
Not analysed yet
·Utvolunt reges, ita valent leges.
·Ultra modum sunt delicati, qui nulla adversa volunt pati.
·Utilitatis amor cito suadet, quid sit agendum.
·Utilitas grandis latet in rebus quoque parvis.
·Ut lapis omnis homo, nisi mollis agatur ab alto.
·V
·Vultus Domini super facientes mala, ut perdatdeterra memoriam eorum.
·Veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam.
·Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
·Vox exsultationis et salutis in tabernaculis iustorum.
·Vana salus hominis.
·Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.
·Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos.
·Vir linguosus non dirigetur in terra.
·Virum iniustum mala capient in interitu.
·Vaevobis qui decimatis mentham et anetum, et cuminum, et quae maiora sunt reliquistis, id est, misericordiam et iudicium.
·Vigilateet orate,ne intretisin tentationem.
·Vigilate omni tempore, orantes ut digni habeamini fugere quae ventura sunt.
·Verba sapientium quasi stimuli, et quasi clavi in altum delixi.
·Vani sunt omnes homines, in quibus non est scientia Dei.
·Vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis.
·Vinum apostatare facit etiam sapientes.
·Vaecivitati cuius rex iuvenis est, et cuius principes mane comedunt.
·Vir iracundus provocat rixas; qui autem patiens est, mitigat suscitatas.
·Vae soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.
·Vae qui dicunt bonum malum, et malum bonum.
·Virum stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.
·Via impiorum tenebrosa, nesciunt ubicorruant.
·Vita carnium, sanitas cordis: putredo ossium,invidia.
·Via vitae custodienti disciplinam, qui autem increpationes relinquit, errat.
·Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis.
·Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos.
·Virtus in infirmitate perficitur.
·Verbum bonum super datum optimum.
·Vir duplex animo, inconstans est in omnibus vita suis.
·Voluntas integra benefaciendi, a Deo reputabitur pro opere beneficii.