Latin
CAPVT XII
Benedict Pereira, De magia 105
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc inquam non valet, nam eadem ratione probari posset, cum mus sit perfectior qualibet planta, &mus generari que at sine semine, quamlibet etiam plantam pos se absque semine procreari, quod falsum est: nihil eigo prohibet, quod est imperfectiùs alio simpliciter, esse perfectiùs illo secundum quid. Quamobrem quod aurum requirat determinatum locum suae generationis, non arguit ipsum simpliciter esse perfectiùs aliquo animali sed tantum secundum quid. Hęc ex Aegidio. Conciliator in differentia 209. sic ait: Conciliator Metallum non potest fieri per artem, &in aliud transmutari, cum ars solum faciat permutationem in accidentibus, non autem in substantia, vel fortasse si possibile est, tamen id est homini ignotum, vnde Commentator tertio, de anima ait, Dicitur de multis artificiis, quod videntur esse possibilia, sed sunt cautarum ignotarum. vt v. g. Alchimia, etsi talis ars constituatur, fortasse hoc erit per accidens, &inspiratione diuina potius quam artis humanae sapientia. Non enim sinquit Conciliator) ars eo per uenire potest, vt agentia &materiam, cum tempore, modo, &aliis circumstantiis, sciat ita proportionare, vt inde nouum constituatur metallum. Quod si apparenter videatur, id erit, quia ars fallaciam eius humano ingenio nequit detegere. Vnde aurum arte constructum, vim non puto ha bere confortandi cor, sicut habet aurum à natura productum. Fideles mihi tamen ex perti, dicunt argentum decoctione per artem fieri verum, non tamen videtur apparenter lucrari, probationibus omnibus qui bus vtuntur, exploratum.