Latin
CAPVT XII
Benedict Pereira, De magia 106
Unproofread scanNot analysed yet
Quidam rerum metallicarum peritissimi, de quibus etiam subtiliter &accuratè scripserunt, dixerunt, primum atque summum fundamentum, quo nititur ac sustentatur ars Alchimię nullum esse: quo licet intelligere, ipsam artem (si tamen ars dicenda est quae in se nihil veri &certi habet) inanem &fallacem esse. Etenim Alchimistae putant materaim omnium metallorum es se sulphur &argentum viuum, quam obiem profitentur se ex varia sulphuris &argenti viui inuicem permixtorum temperatione, posse quodlibet metallum efficere: in quo sanè vehementer falluntur. Nam si sulphur &argentum viuum est materia auri &argenti, ergo in venis in quibus generatur aurum &argentum, apparerent aliqua restigia sulphuris &argenti viui, similiter etiam in venis sulphuris &argenti viui, reperitentur aliqua indicia auri vel argenti, sed ipsi qui totam pene vitam curiosissimè lustrandis, &considerandis venis, locisque metallorum consumpserunt, nunquam tale aliquid reperire potuerunt, qua te falsa est opinio Alchimistarum, &aurum quod ab ipsis fit ex sulphure &argento vi no, non est verum aurum: non enim, vt dictum fuit, talis est materia veri &naturalis auri.