Latin
CAPVT XII
Benedict Pereira, De magia 110
Unproofread scanNot analysed yet
At que idem quoque sensisse ait Hastem Philosophum praecipuum in Physicis &in mathematicis, deinde Albertus subiungit ea quae sequuntur: Oportet nos dicere, Althimicos peritos non aliter operari quàm peritos medicos, qui per medicinas purgatiuas purgant materias corruptas &nocentes sanitati, &postea per remedia confortantia naturam, iuuant virtutem naturalium, vt digerendo, sanitatem inducant: quae sanitas est effectus &naturae &artis, sed illius effectiuè &principaliter, huius autem organicè &instrumentaliter: sic Alchimistae primo benè purgantes materiam argenti viui &sulphuris insitam omnibus metallis, confortant; deinde deducunt virtutes elementares &caelestes rali materiae inhęrentes ad proportionem mixtionis metalli quod intendunt inducere, &tunc ipsa natura operatur, &non ars nisi organicè iuuando &expoliendo vt diximus, vt sic verum aurum &argentum edutare, &facere videntur: quod enim virtutes elementares &coelestes faciunt in vasis naturalibus, hoc etiam faciunt in vasis artificialibus, si artificialia formantur ad modum vasorum naturalium: &quod facit natura calore solis &stellarum, hoc faciet ars calore ignis, dummodo sic contemperetur, vt non excedat virtutem se mouentem &informantem quę est in me tallis: huic enim coelestis inest virtus, quae primo commiscuit eam, &haec inclinatur ad hoc vel ad illud per artis iuuamen.