Latin
CAPVT XII
Benedict Pereira, De magia 111
Unproofread scanNot analysed yet
Alchimia igitur per hunc modum procedit, id est corrumpens vnum, à sua specie remouendo, &cum iuuamine eorum, quae in materia insunt, alterius speciem inducendo, quare omnium operationum alch micarum melior est illa, quae procedit ex eisdem, ex quibus procedit natura; sicut ex purgatione sulphuris, per decoctionem &sublimationem &expurgationem argenti viui, horumque bona permixtione cum materia metalli, in his enim &ex virtutibus horum, omnis metalli species induenus. Qui autem per alba albificant, &per citrina citrinant, manente specie prioris metalli in materia, procul dubio deceptores sunt, &verum aurum atque argentum non faciunt; &hoc modo ferè omnes vel in toto, vel in parte procedunt, propter quod ego experiri feci aurum alchimi cum quod ad me delatsi est, &postquam sex aut septem ignes sustinuit, tantem amplius ignitum consumitur &perditur &quasi ad fecem reuertitur. Haec Albertus. Ecce supradictis verbis Albertus, non solùm docet verum aurum posse fieri per Alchimiam, sed etiam quis modus eius sic efficiendi sit possibilis, &quis impossibilis, manifestè declarat.