Latin
CAPVT XII
Benedict Pereira, De magia 114
Unproofread scanNot analysed yet
Postremò, idem astruit exemplo tanarum, quae statim, ob praeparationem materiae, ex puluere generantur. Sunt autem tanae perfectiores auro, &vt animalia perfecta, non solùm partium similarium compositione, sed etiam instrumentorum compositione indiguerunt. Auicennam quoque citat dicentem, vitulum in nubibus generatum semiuiuum excidisse inter imbres. Generantur etiam ex iuuenculo strangulato apes, ex Basilisco scorpiones, ex elixatura Anatis sub dio expositae bufones, ex Asinis vespae, ex equis Scarabaei, ex mulis locustae, aqua quibusdam in locis conuertuntur in lapides: aër concussus inter duriora corpora, repentè transit ignem, fumus metallorum, praecipuè plumbi, cogit argentum viuum, cortex mali punici ferrum mutat in chalybem. Si igitur haec tàm admiranda &penè incredibilia fieri possunt, atque adeò quotidie fieri videmus, cur incredibile videatur, posse ab Alchimistis verum aurum confici, Haec ille disputat pro Alchimistis. ANTONIVS Mirandulanus, Philosophus nostrae memoriae praestans, &in Aristotelis doctrina excellenter versatus, in illo suo opere quod scripsit de Euersione singularis certaminis lib. 19. sect. 7. hanc de Alchimistis sententiam pronuntiat. Dicimus veram esse Alchimistarum opinionem quod aurum possit fieri, &ab arte &à natura, quia transmutare possunt argentum viuum, &alia quae ad id requiruntur, ita vt fiat eadem materia: sicut non solùm à natura sed etiam ab arte animalia, vt scorpiones, generari possunt. Verùm quia illud aurum fit ratissimè &cum maxima difficultate, multa enim quae ad id concurrunt, facillimè impediri possunt, idcircò non videtur fieri posse, sed rei difficultas non arguit impossibilitatem.