Latin
CAPVT XII
Benedict Pereira, De magia 113
Unproofread scanNot analysed yet
Meteororum est imitatrix naturae, cum natura concoquendo purgandoque ex sulphure &argento viuo, aurum argentumque perficiat; cur non etiam idem simili ratione operans ars possit efficere? Adhaec ea dici debent setundum natutae ordinem copulata &inuicem transmutab Ia, quae non habent omninò diuersas operationes sed easdem, in eo tantùm differentes, quod quaedam habent eas imminutas &imperfectas, velut foetus, infantis comparatione, ouum pulli, aurelia papilionis. At plumbum, aes, ferrum, argentum, nullas habent operationes ab auro distinctas, sed quas illud habet, vtpote liquescere, duci, graue esse, nitere, ignibus resistere, easdem habent haec, sed vitiatas &imminutas; non enim ita splendent, non sunt adeò grauia, minus resistent ignibus, non tota liquescunt, non tàm renuiter ducuntur, igitur haec dici debent aurum imperfectum, &beneficio artis perduci queunt ad perfectionem auri: Atque hoc putat Cardanus esse maximum argumentum quod pro Alchimistis afferri possit.