Latin
CAPVT XII
Benedict Pereira, De magia 116
Unproofread scanNot analysed yet
An quia (vt volebat Aegydius) nihil eorum quae sunt in genere suo perfectissima, potest produci nisi vno modò, id est, solùm ab agente suo naturali? Verùm si Aegydius verisimili aliqua ratione hoc probaret, aliquantulum fortasse valeret ad persuadendum: cùm autem nullam huius rei probationem afferat, qua facilitate ab eo id dicitur eâdem planè à nobis contemni ac reiici potest. An denique quia aurum naturale generatur virtute caloris coelestis, aurum verò chimicum efficitur à calore igneo, qui duo calores cùm multùm inter se differant, non poterunt eundem effectum praestare? sed hęc ratio dupliciter peccat. Primùm enim falsum est calorem coelestem &igneum specie inuicem distingui: cùm enim ab eodem Calor coecontrario, hoc est, à frigore similiter cor lestis &erumpantur, cùm ab eadem causa interdum lementaris non dif producantur nimirùm à lumine, cùm se ferunt speinuicem intendant atque augeant, cùm ad cie.