Latin
CAPVT XII
Benedict Pereira, De magia 117
Unproofread scanNot analysed yet
productionem ignis &mixtorum simili ratione conducant, fieri non potest, vt ea ratione qua calores sunt, specie distinguantur inter se: differunt igitur ea re solum, quòd calor coelestis propter ordinatum coeli motum, est valde tempetatus &accommodatus ad generationem &conseruationem rerum sublunarium, quam ob causam appellatur salutaris &viuificus: calor autem igneus ex se non est temperatus, sed agit quantum potest agere, &tes sibi subiectas tandem destruit atque interimit, quocirca vocatur à Philosophis de structiuus &corruptiuus rerum. Verùm si hic calor aliunde corrigatur atque tempeietur, nimirùm vel à facultate animae, vt in animalibus contingit, vel ab arte, vt sit in multis mixtis &medicamentis quae à calore igneo, moderatione artis procreantur; efficietur profectò vt calor igneus talis propemodum euadat, qualis est coelestis. Deinde, experientia manifestè ostendit quaedam animalia similiter generari posse calore igneo atque calore coelesti. Nam apud Digitized by Google EgyAegyptios pulli calore igneo ex ouis excluduntur atque procreantur.