Latin
CAPVT XII
Benedict Pereira, De magia 121
Unproofread scanNot analysed yet
Ad extremum, illud non tantum probabiliter dici, sed etiam pro vero certoque confirmari potest, artem chimicam, licèt ea fortassis sit vtilis in distillationibus &aliis rebus quas superius ex sententia Cardani memotauimus, tamen in eo quod spectat affectionem veri auri, quam illa profitetur atque in primis pollicetur vanam esse, noxiam ac perniciosam Reipublicae. Primò, Quia aut nunquam, aut ratissimè prae stat quod promittit, ex quo non semel fa ctum est, vt multi ad extremam inopiam atque paupertatem redacti fuerint, vnde rectè quidam ait, Alchimistas non efficere aurum sed absumere, non implere crumenas, sed magis deplere &exhaurire. Deinde, quia faciunt falsum aurum falsamque monetam, atque gemmas pro veris passim distrahunt, atque diuendunt, ex quo Respublica hominumque societas magnum caperet detrimentum. Postremò, quia verum aurum non rarò adhibetur in medicinis ad exhilarandum &roborandum cor, aurum autem chimicum cùm vel non sit verum aurum, vel certè imperfectius sit auro naturali, vel non vtique habebit eiusmodi proprietates, aut certè non ita vitales &salutares humano corpori, quare non sine discrimine salutis &periculo vitęin medicinis adhiberetur. Haec igitur nobis visa sunt de chimica facultate efficiendi verum autum probabiliter posse disputari.