Latin
CAPVT XIII
Benedict Pereira, De magia 122
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XIII. De origine Magiae &ijs qui in ea clari fuerunt. RIGINEM Magiae, praesertim ePius quam diximus non esse naturalem, variè tradunt scriptores. Philo libro De specialibus legibus censet ex vera &naturali Magia adulterata &corrupta natam esse fallacem &quae vulgo propriè dicitur Magia, ita scribens: Ex hac adulterata &deprauata, descendunt quas proprio maxime vocabulo malas artes dicimus circulatorum atiolorumque studia, mulierum, mancipiorumque nequissimorum expiationes &lustrationes profitentium, mutationesque amoris in odium, aut ex aduerso in amorem odij, per quasdam passiones amatorias &incantamenta idonea: atque his dolis circum ueniunt homines &ingentium malorum atque ruinarum sunt causae, non priuatis modò hominibus aut familiis, sed ciuitatibus regnis &prouinciis. Quamobrem huiusmodi ar tes, meritò lege Mosaica, grauissimis propositis poenis prohibentur. Hęc Philo. Vetus tamen opinio est plurimorum scriptorum probata consensu, principem huius Magiae, doctorem &quasi parentem fuisZoroastros se Zoroastrem, vel Persem, vt Plinius &Magia paDiognes Laertius vocant, vel Bactrianum, rans. vt Diodorus Siculus &alij nominant. Et Plinius lib. 30. cap. 1. ita de eo scribit: Sine dubio in Oriente orta est Magia, in Perside à Zoroastre, vt inter auctores conuenit.