Latin
LIBER PRIMVS
Benedict Pereira, De magia 13
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER PRIMVS miratione fuit apud Samaritas, vt quemadmodum Lucas scribit in actis Aposto. lorum capite octauo, de illo diceretur: Hac est virtus Dei qua vocatur magna. Nartat beatus Hieronymus in vita Hilarionis, cum quidam inuenis virginem Deo sacram ad turpes amores illicere nulla ratione potuisset; cum ad magicas antes conuersum, quas apud Memphin Aegypti didicerat, adeò illis profecisse, vt virgo insano illius iuuenis amote fureret. Porrò quae de Strygibus vulgò circumferuntur, non sunt in totum falsa, sed multa illis admiranda accidere, qui ea compererunt, viri fide digni, sicut Syluester in opere suo de Strygibus, &Alphonsus de Castro in eo quod scripsit de Punitione haereticorum, non ille quidem tanquam dubia &incerta, sed tanquam sibi notissima &exploratissima tradiderunt. Mira sunt quae Philostratus in libris De vita Apollonij memorat vel Brachmanas Indorum, vel Gymnosophytas Aethiopum, vel ipsum Apollonium gessisse. Tale est illud quod is narrat libro tertio &capite tertio, vidisse Appollonium apud Indos gemina dolia, vnum imbrium, alterum ventorum; illud, cùm nimia siccitate India premebatur, apertum nebulas emittebat A 7, vniuervniuersam illam terram humectantes: nimios autem imbres occlusum cohibebat: alterum ad apertum efflabat ventos regionem perflantes, quò salubrius esset caelum.