Latin
LIBER PRIMVS
Benedict Pereira, De magia 14
Unproofread scanNot analysed yet
Tale etiam est illud quod ab eodem proditur libro tertiò, capite octauo, cùm Appollonius cum larcha &alijs Brachmanis mensae accubuisset, tripodes lapideos sua sponte fuisse motos, &ab aereis pincernis calices in gyrum circumlatos esse, certa mensura vinum &aquam miscentes &cyathos proferentes. Nec sileri debet quod Philostratus libro quarto, capite decimo sexto scribit de puella quę tanquam mortua portabatur ad sepulchrum: cuius funeri occurrens in via Apollonius, tanquam secretò quaedam illi admurmurans &insusurrans, ad vitam &integram valetudinem reuocauit. Nec minus mirabile est quod idem auctor narrat libro sexto, capite tertio de statua Memnouis, quam cùm radius solis circa eius exortum attingebat, &ad os eius perueniebat, statua more hominum loquebatur. His adde quod ab eodem memoratur eiusdem libri sexti capite quinto, iussu Vespesionis, qui princeps erat gymnosophistatum apud Aehiopes, vltimum quandam voce quidem clara &distincta, sed tenui admodum &quasi foeminea salutasse Apollonium.