Latin
CAPVT XIII
Benedict Pereira, De magia 130
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde namque homines quibus rebus Daemones colantur &cogantur, quàm ab ipsis Daemonibus discere potuissent; Neque putes id à nobis tantum dici: Porphy tius testis citetur, qui in libro De responsis sic ait: Non solùm felicem conuersationem suam verùm etiam quibus rebus gaudeant &quibus alligentur, Dij hominibus significârunt. Adhaec quibus rebus cogantur, &quae sibi afferenda sint, &quos dies vitare oporteat, figuras quoque ipsas simulachrorum quales esse debeant, &in quibus locis ipsi versentur, &omnino nihil est, quod ab ipsis dijs homines non didicerint.