Latin
CAPVT XIII
Benedict Pereira, De magia 131
Unproofread scanNot analysed yet
Atque haec Porphyrius ex variis Proserpinae responsis demonstrat &confirmat. Quid ergo mirum, Magicae artis &inuentionem &studium &vsum fuisse antiquissimum? Certè nos supra à Mundi vsque primordiis, Magiae originem repetiuimus, &liber Exodi satis clarè ostendit, iam tempore Mosis, hoc est, plusquam trecentis annis ante bellum Troianum, Magiam claram &celebrem fuisse, Magosque magna apud eam gentem, &sapientiae &diuinae cuiusdam virtutis auctoritate &existimatione floruisse, vtpote qui se Mosi opponere ausi fuerint similiter illi mira quaedam operantes. Nec Deus per Mosem tam graues paenas aduersus Magos constituisset, nec tam seuerè eorum consuetudinem &congressum Iudaeis interdixisset, nisi iam tunc eorum ars, sicut hominibus exitiosa erat, sic nota &celebris. fuisset. Porrò circa belli Troiani tempora claram fuisse Magiae famam, non obscurè indicat Homerus, praesertim in Vlyssis erroribus, adeò vt totum opus non abunde constet. Siquidem Protea &Syrenum cantus apud eum, non aliter intelligi volunt; Circevtique &inferorum, euocatione hoc solum agi. Deinde apud Thessalas vrbes diu Magia, magna celebritate viguit. Orpheus quoque magnam ei fidem &auctoritatem addit.