Latin
CAPVT XIII
Benedict Pereira, De magia 133
Unproofread scanNot analysed yet
Is Apostolorum aemulus, non apud Samaritas modo, sed apud Romanorum quoque Principes, ad magicas eius praestigias attonitos, honores etiam diuinos obtinuit: ex quo velut parente, multiplex haereticorum soboles prognata, &sub Christiano nomine magicas artes professa, religionem &disciplinam Christianam apud ignaros, infamem &odiosam fecit. Verum omnes ante se postque eius artis famae celebres, longè superauit Apollonius Tyaneus, eius perdiscendae studio totum penè or bem peruagatus, &cum iis congressus quicunque tunc in ea clari habebantur. Is Magiae scientia tantam nominis claritatem gloriamque sibi comparauit, tantaque sui ad miratione hominum animos impleuit, vt à multis eius sapientiam operaque aestimam timantibus, &viuus &mortuus quasi Deus haberetur. Taceo hic Plotinum, Porphyrium, Iamlichum, Proclum, Apuleium aliosque Pythagoricae ac Platonicae sectae plurimos, qui magiam &coluerunt studio sissimè, &pugnacissimè defenderunt, &tanquam inter omnes sapientiae partes cla tissimam, vtilissimamque, summis laudibus praedicauerunt. Sed quaeret aliquis, quomodo Magia artium omnium vanissima &fraudulentissima, tantum in toto, terrarum orbe totque secularis valuit? Huic quaestioni respondens Plinius primo capite tricesimi lib. Auctoritatem, inquit, ei maximam fuisse nemo miretur: quandoquidem sola artium, tres alias imperiosissimas huma nę mentis complexa, in vnam se redegit. Natam primum de Medicina, nemo dubitat, ac specie salutari irrepsisse, velut altiorem lanctioremque quam medicinam: ita blandis simis desideratissimisque promissis, addidisse vires religionis, ad quas maximè etiam nunc caligat humanum genus. Atque vt hoc quoque suggesserit, miscuisse artes mathematicas, nullo non auido futura de sese sci endi, atque ea è cęlo verissimè peti credente.