Latin
CAPVT XIII
Benedict Pereira, De magia 132
Unproofread scanNot analysed yet
Sed primus extat, vt inquit Plinius, de eo commentatus Osthanes Xetxem regem Persarum bello quod Graecis intulit, comitatus, qui velut semina artis portentosae sparsit, obiter infecto quocunque commeauerat mundo; &hic maximè ad rabiem, non auiditatem modo scientiae eius Graecorum populos egit. Sed ante hunc, clarissimum in ea arte Pythagorae nomen fuit. Is autem quem dixit Pythagoras, &post cum Empedocles, Democritus &Plato ad hanc discendam nauigare, exiliis verius, vt inquit Plinius, quàm peregrinationibus susceptis, hanc reuersi praedicauere, hac in arcanis habuere. Sed maximè omnium Democritus, &aliorum suisque editis de ea voluminibus, eodem tempore in Graecia, quo medicinam Hippocrates, hoc est, circa Peloponnesiacum Graeciae bellum, &annum Romae conditae trecentesimum, eam illustrauit. Multis post hos seculis, Apostolorum temporibus apud Brachamas Indorum larchas, &apud Gymnosophistas Aethiopum, Tespesion Magiae existimatione illustres fuerunt: quo tempore Simonem cognomento Magum, propter hanc artem multum claruisse, omnis loquitur Ecclesiastica historia.