Latin
CAPVT XIV
Benedict Pereira, De magia 139
Unproofread scanNot analysed yet
de Anima) fallacem magiam non socia conscientia, sed inimica scientia nouimus, nec inuitatoria opera tione sed expugnatoria dominatione tractamus multiformem hanc lucem mentis humanae, totius erroris artificem, salutis pariter, animaeque vastatticem. Itaque mihi quidem videtur rectè dixisse loann. Picus Mirandulanus: Quo quis est magiae peritior, eò clariùs eum cernere quantum inter magorum &Christi atque sanctorum miracula intersit. Sed studium eius potest tripliciter non esse bonum, vel si quis illud prę ferat studiis vtilioribus, &tantum propter in anem quandam curiositatem illud capessat, vel si ad malè egendum id referre velit, vel si propter imbecillitatem mentis periculum sit, ne huius magiae fraudibus, &superstitionibus circumueniatur. Meritò igitur id studii publicè Christianis vetitum est, nec vlli nisi permissu rectorum Ecclesiae conceditur. Vsus autem huius Magiae in totum damDe vsu natus est &veritus, non solum lege diuina &magia. Ecclesiastica, sed etiam ciuili, nec Christianorum tantum, sed etiam Gentilium. Non est autem vsus Magiae licitus: aut enim ibi est peccatum infidelitatis, si quis daemoni credens, tribuat ei diuinum numen: aut est peccatum idololatriae, si oblationibus &sacrificiis cultum daemonibus adhibeat aut saltem est peccatum inobedientiae, quia tam Magus quam qui opera magi vtitur, facit contra prohibitionem diuinam &ecclesiasticam. Causa autem huius prohibitionis triplex est. Primò, quia is peccat in se ipsum, committens se in magnum discrimen, scilicet deceptum magicis fraudibus in graues errores labendi.