Latin
CAPVT XIV
Benedict Pereira, De magia 140
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde iniuriam facit Ecclesiae, cum Daemone habens commercium &familiaritatem, qui est omninò pręcisus ab Ecclesia eique aduersarius. Postremò grauissimè Deum offendit, dum confugit ad Diaboli opem &auxilium, quasi non sit omnipotens &homini abundè prouidens &consulens Deus Christianorum. Quam grauibus autem, &minacibus verbis Deus &vsum &studium huius Magiae prohibeat, ex variis scriptucae locis liquido cernitur. In cap. 19. Leuitici sic habes: Non augurabimini, nec obseruabitis somnia. Non declinetis ad Magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, vt pollua mini per eos, &capite sequenti 20. Anima qua declinauerit ad Magos &ariolos, ponam faciem meam contra eam, &interficiam illam de medio populi sui. &cap. 18. Deut. Dent. Non inueniatur in te qui sciscitetur ariolos, &obseruet somnia &auguria, nec sit maleficus nec incantator, neque qui Pytho nes consulat, aut quaerat à mortuis veritatem. Omnia enim haec abominatur Dominus, &propter istiusmodi scelera delebit has gentes in introitu tuo. Et 4. lib. Reg. cap 1. Ochoziae regi Israel qui miserat nuncium ad consulendum Beelzebub Deum Accaron de aegritudine sua: Elias haec renunciari iussit: Nunquid non est Deus in Israel, vt eatis ad consulendum Beelzebub Deum Accaron?