Latin
CAPVT XV
Benedict Pereira, De magia 146
Unproofread scanNot analysed yet
de bono ita scri bit: Iannes &Mambres, Aegyptii erant, magicis artibus adeò praepotentes, vt Museo ludęorum duci, viro Deo coniunctissimo, soli resistere posse à cunctis Aegyptiis iudicati sint: multas enim calamitates quas Muscus Aegypto intulit, soluere visi sunt. Haec refert Eusebius lib. 9. de prępara tione Euangelica, cap 3. Hos autem magos fratres fuisse, &Ambrosius loco supradicto affirmat, &ex narratione B. Macharii Palladius commemorat. Sed quia in Macharii Palladii mentionem incidimus, non alienum fuerit hoc loco quę narrat Palladius vitam Macharii scribens de mirabili ho rum magorum sepulchro ab ipso Machario visa &comperta, &deinde narrata Pal ladio, hic adscribere. Dicebat Macharius Iannem &Mambrem fuisse fratres, propter magicę artis excellentiam, maximam apud Pharaonem &Aegyptios tunc temporis habentes auctoritatem atque potestatem, qui dum viui essent, intra quandam Aegypti so litudinem, in hortis quibusdam sepulchrum sibi construxerunt ex lapidibus, quatuor pedum magnitudine, multumque auri illic con diderunt, &omnis generis arbores plantauerunt, &maximum aquę puteum foderunt, sperantes fore vt post suum obitum in illo paradiso deliciis fruerentur.