Latin
CAPVT XV
Benedict Pereira, De magia 147
Unproofread scanNot analysed yet
Hic autem locus, ut communi illius religionis fama fe rebatur, à demonibus tenebatur atque custo diebatur. Incessit Machatium cupido visendi locum, profectusque, cum iam propè accessisset, obuiam illi occurrerunt ad septuaginta demones variis formis, alii clamantes, alii exilientes, alli magno cum fremitu in eum stridentes dentibus, alii figura coruorum in eum inuolantium, quibus euanescentibus ingredienti iam in paradisum, occurrit Diabolus cum districta rom phea ei minitans: quem facto crucis signo repellens, ingressus est locum, omniaque contemplatus, reperit cadum ęneum, catena ferrea pendentem ex puteo, iam tempore consumptum, &fructum malorum punitorum, quę nihil intus habebant, fuerant euim arefacta sole, &plurima aurea donaria. Hęc Palladius de sepulchro horum magorum ex Macharii relatione.