Latin
CAPVT XVI
Benedict Pereira, De magia 148
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XVI. An prodigia quae Magi illi fecerunt, fuerint vera, antantum simulata. Agna quaestio est, variis scriptorum sententiis in vtramque partem agitata, an serpentes illi seu dracones, in quos scriptura narrat virgas à magis proiectas, fuisse Aegyptiacis in cantationibus atque arcanis conuersas, fuerint veri &naturales serpentes, non minus quam is in quem virga Aaron mutata fuit, an potius fuerint simulachra quaedam tantum &imagines serpentum qui à daemonibus, serpentum modo mouebantur. Quod autem de serpentibus magorum diximus, de aqua mutata in sanguinem, &ranis productis itidem intelligi volumus. Multi &graues scriptores existimarunt serpentes illos fuisse naturales: hoc enim docet Theodoretus in quaestionibus suis in Exodum quęst. 18. idemque apertius &copiosius B. Augustinus lib. 3. de Trinitate. cap. 7. &8. in lib. octoginta trium quaestionum quęst. 79 quem in hoc ferè secuti sunt Theologi Scholastici. S. Thomas affirmatissimè hoc tradit in Commentariis super 14 caput Euangelii secundum Matthaeum, &prima parte quaest. 14. art4. in eandem inclinat sententiam B Bonauentura 2. sententiarum, distinct. 7. quaest. 2.