Latin
LIBER PRIMVS
Benedict Pereira, De magia 15
Unproofread scanNot analysed yet
Sed illud mitatu dignissimum, quod Philostratus tradit capite secundo, libri octaui, Appollonium cùm esset in praetorio Domitiani Imperatoris, vt putebatur, ab eo condemnandus, repentè ex omnium oculis euanuisse. Quamobrem tantò in honore fuit Apollonius apud posteros, vt eum Hierotles cum CHRISTO Domino nostro conferre ausus fuerit. Sed eius audaciam fregit insaniamque coarguit Eusebius Caesariensis: Alexander autem Mammeas Imperator Romanorum in suo Larario imagines CHRISTI, Abrahae &Apollonij habebat, quòd hos tres maximè omnium miraretur &coleret. VERVM, sicut à principio dixi, eorum quae Magi fecisse dicuntur, quam plurima falsa sunt vel ab ipsis vel ab aliis conficta, &superstitiosis nimiumque credulis hominibus persuasa. Quis enim vera concedat quae Maga illa apud Virgilium libro quarto Aeneidos promisisse dicitur: Hac se carminibus promisit soluere mentes Quas velit, ast alijs duras immittere curas, Sistere aquam fluuijs, &vertere sidera retro, Ne ἔικηNocturnosque ciet manes, mugire videbis Sub pedibus terram, &descendere montibus ornos.