Latin
PERERII
Benedict Pereira, De magia 166
Unproofread scanNot analysed yet
Sic profectò sunt somnia, vt quae in nubibus variè figurantur, vel animantium, vel aliarum rerum similitudines &imagines, quas cernimus breuissimo tempore in alias, atque alias commutari, &mox dissolui omnes, ac penitus euanescere. Has imagines, qui certam vllius rei significationem facere putaret, obtusus &excors haberetur, at non minoris videtur inscitiae, certas significandarum rerum notas, &signa eiusmodi somniis attribuere. Si ebriorum, phreneticorum, &insanorum visa negligimus, &pro nihilo ducimus, aequè profecto ridenda, &contemnenda sunt somnia, quin eò magis, quod plerunque magis ipsa sunt inordinata, confusa, &monstrosa. Fac. tè quidam, sed verè tamen, dixit, si natura sic esset comparatum, vt ea dormientes aperent, quae somniant, fore omninò necessarium, vt alligarentur, omnes, qui cubitum irent, quippe magis ridicula &absurda, magisque incredibilia, quàm illi faciant insani, facturos esse somniantes. Hanc quoque sententiam confirmat diuina scriptura, deridens leuitatem &vanitatem eorum, qui somniis, hoc est, rebus futilissimis ac mendacissimis credendo, dignos se praebent, qui omnium itrisione ludantur.