Latin
PERERII
Benedict Pereira, De magia 167
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque in libro Ecclesiastae capite quinto sic est: Vbi multa sunt somnia plurimae sunt vanitates, &innumeri sermones. In lib, item Ecclesiastici cap. 34. ita legimus. Somnia extollunt imprudentes, quasi qui apprehendit vmbram, &persequitur ventum, sic qui attendit ad insomnia, multos errare fecerunt somnia, &exciderunt sperantes in illis. Denique cùm scriptura vult significare aliquid vanum, instabile, fugax, &fallax, somniorum comparatione, ac similitudine persaepè declatat. CAETERVM, vt plurimùm somniis abesse veritatem, fidemque non est negandum, ita quaedam esse veta, &certa somnia, fatendum est. Nam si nullis in somnis, quidquam veri &certi esset, inscienter profectè, ac superstitiosè clarissimi medicorum, somnia, quae frequenter egris contingunt ad eorum morbos diiudicandos curandosque tam subtiliter &curiosè obseruarent. Stulto item labore physiologi se fatigarent, somniorum causas, vires, ac significationes tanto studio, &diligenua venando ac speculando. Mendaces prae terea essent tot superiorum temporum historiae, clarissimis testatae consignataeque monumentis, refertaeque exemplis verorum somniorum, quae ad verbum cum rerum euentis mirificè conuenerunt.