Latin
PERERII
Benedict Pereira, De magia 168
Unproofread scanNot analysed yet
Quid in sacris literis quot memorantur somnia, non vera &certa modò, sed etiam diuinorum mysteriorum plenissima, Repetat memoria lector somnia Abraae, Abimelech, Iacob, Laban, Ioseph, Pharaonis, Salomonis: regis Nabuchodonosor, Danielis, Mardochaei, Iudae Machabaei: in nouo auMach. 1. tem Testamento, somnia beati Ioseph, Magorum, vxoris Pilati, denique somnium D. Pauli, quod à Luca in lib. de Actis ApoActor. 16. stolorum narratur. Hanc somniorum diHomeri con stinctionem, etiam Hometus Poëtico mote, fabulatum integumentis velatam, simentum ad gnificauit, dum duas finxit portas, vnam significandam vero corneam per quam omitterentur ad horum aut mines vera somnia: alteram eburneam, falsorum so- per quam ederentur falsa. Homerum imimniorum di tatus, vt ferè solet, Virgilius libro 6. Aencidos, eandem sententiam expressit his verstinctiosibus: nem. Sunt geminae somni portae, quarum altera fertur Odys 7. Cornea, qua veris facilis datur exitus vmbris, Altera candenti perfecta nitens elephanto, Sed falsa ad coelum mittunt insomnia manes. Cur autem poëta, veris somniis corneam portam, falsis ebutneam assignaue. Mac. lib. 2. rit, causam exponit Macrobius in eo cap. 3. commentario, quo somnium Scipionis explanauit.