Latin
CAPVT II
Benedict Pereira, De magia 18
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT II. An omnes effectiu Magiae sint simulat i &tantùm apparentes, hoc est, non tales reuera quales videntur, an verò sint aliqui eius effectus etiam veri &naturales, nempe tales reuera quales videntur. ONNVLLOS effectus Magorum naturales &veros esse, tum ex sacris literis, tum ex alijs probatis historiis compertum est. Nam opera Magorum Pharaonis vera fuisse, satis indicat scriptura cap. 7. Exodi; itaque sentiunt Origenes &Augustinus. Id quoque declarat Samuel à Phitonissa suscitatus; quem fuisse verum Samuelem, licèt nonnulli in dubium verterint, tamen auctor libri Ecclesiastici capite quadragesimo sexto nos dubitare non sinit. Ad haec Dominus noster ait venturos pseudoprophetas tempore Antichristi, qui faciant prodigia &Portenta magna: quae San. Paulus vocat mendacia, non quod omnia per se &sua natura falsa; sed quòd fient ad persuadendum falsum, &ad decipiendos homines, &quòd putabuntur esse vera miracula, hoc est, supernaturalia opere, cum non sint talia. Nónne DEVS Deuteronom.