Latin
CAPVT II
Benedict Pereira, De magia 19
Unproofread scanNot analysed yet
decimo tertio denuntiat venturos pseudoprophetas praedicentes futurum aliquod portentum, quod ita veniet, vt ab illis fuerat praedictum? Daemones item naturali solertia, quae summa illis est, &scientia cunctarum rerum naturalium quam propter peccatum non amiserunt, denique longissimi temporis experientia qua pollent, occultas &admitandas rerum facultates &virtutes, ipsarumque rerum inter se vel sympathiam vel antipathiam, &quemadmodum inuicem applicari &temperari debeant, quò mirabiles &inusitatos effectus producant, optimè norunt, &per Magos ministros suos praestare possunt. Atque haec est doctrina B. Augustini in libro tertio, de Trinitate, capite septimo &octauo in libro Octoginta trium quaestionum, quaestion. 79. &in quaestione vigesimo secundo in Exodum, à Christianis Philosophis iuxta &Scholasticis Theologis recepta. Neque possumus negare (sunt enim multis Romanae historiae scriptoribus prodita) duarum Romanarum mulierum duo facta per quam memorabilia. Cum n. mater deorum ex Pessinunte Phrygiae, naui adueheretur Romam; ita dicicitur haesisse in Tiberi, vt non hominum, non boum vi moueri loco posset. Q.