Latin
QVAESTIO III
Benedict Pereira, De magia 183
Unproofread scanNot analysed yet
Somnium igitur quod eiusmodi rerum cognitionem &demonstrationem con tinebit, diuinum esse existimari poterit. Deinde, hoc ipsum maximè declaratur interiori quadam ant morum illuminatione, atque commotione qua Deus sic mentem illu strat, sic voluntatem afficit, sic hominem de fide &auctoritate eius somni certioreem facit, vt Deum esse ipsius auctorem, ita perspituè agnoscat, &liquido iudicet, vt id sine dubitatione vlla credere, &velit, &debeat. Huc spectat memorabilis illa in libro 4. Dialogorum, cap. 48 B. Gregor. sententia. Memorabi Sancti viri, ait. Gregorius inter illusiones, lis sentenatque reuelationes, ipsas visionum voces &ima tia D. Grae gines gorium. Lines, quondam intimo sapore discernunt. vt sciant quid à bono spiritu percipiant, &quid ab illusore patiantur. Nam si erga hac mens hominis cauta non esset, per deceptorem spiritum, multis se vanitatibus immergeret, qui nonnunquam solent multa vera praedicere, vt ad extremum valeat animam ex vna aliqua falsitate laqueare. Hactenus Gregorius: apud quem hanc ipsam sententiam, sed plenius ac luculentius tractatam, in lib. 8. Moralium, cap. 13.