Latin
QVAESTIO III
Benedict Pereira, De magia 184
Unproofread scanNot analysed yet
lector inueniet. Quemadmodum igitur naturale mentis nostrae lumen facit nos euidenter cernere veritatem primorum principio rum, eamque statim citra vllam argumentationem, assensu nostro complecti: sicenim somnis à Deo datis, lumen diuinum animis nostris affulgens, perficit, vt ea som nia, &vera &diuina esse intelligamus, certoque credamus. Rectè igitur illud traditur in libro Ecclesiast. cap. 34. Nisi à Domino missa fuerit visitatio, ne des in somniis cor tuum. ex quo significatur, nonnulla somnia dari hominibus à Deo, animos eo rum mirabiliter visitante. Haec autem Dei per somnia visitatio, si cut ex diuinis literis colligitur, multis &di uersis modis fieri solebat. Nonnunquam enim Deus per somnia turbabat, &terrebat hominem, sicut de Abimelech, &Laban τα τ ενεται ἐπι