Latin
LIBER SECVNDVS
Benedict Pereira, De magia 187
Unproofread scanNot analysed yet
Pręterea saepè Deus vltro mittit somnia, nonnunquam etiam rogatus, quemadmodum interpretationem somnii, quod acciderat Na buchodonosor, Deus in quiete tradidit Da Daniel. 2. nieli, qui eam ab ipso vigilans intentissima precatione postulauerat. Quin fuisse quodam apud Hebraeos admirabilem quandam tationem &consuetudinem in rebus maximè dubiis atque grauissimis, consulendi Deum, vt quod verum esset, aut quod facto esset opus, per somnia indicaret, ex cap 28. primi libri Regum, intelligitur. Postremò quędam somnia diuinitus data respondent antecedentibus in vigilia hominum co gitationibus &curis, ad hoc genus referri debet primum somnium Nabuchodonosor Daniele 2. cap. narratum, itemque primum beati Ioseph, quod in cap. I. narrat D. Mat thęus, atque illud Annibalis supra memora tum, illud quoque Seipionis Aemiliani, à Cicerone, vel acutè confictum, vel disertissimè nartatum