Latin
QVAESTIO IV
Benedict Pereira, De magia 188
Unproofread scanNot analysed yet
QVAESTIO IV. Cur Deus in somno arcana sua hominibus referet. Vm animus hominis in somno, minimè docilis, minimeque habilis ad percipiendas res diuinas esse videatur, dignum sanè videtur inquisitione, car Deus per somnia &arcana suae prouidentiae, &mysteria rerum caelestium, non rarò docere homines voluerit. At enim verò, multas eius rei, variasque causas afferre possumus. Primam causam tangit Hippocrates in principio libri de insomniis, animum hominibus in vigilia variis distingui occupationibus, grauibus distineri negotiis, curisque distrahi: per sensus item exteriores euocari ad ea, quae extra ipsum sunt, &per varia eorum sensuum spectacula diuagari, multiplicique rerum humanarum strepitu interpellari, &à sui, rerumque caelestium consideratione auocari, incertis praeterea fluctuari deliberationibus, variisque studiis &affectibus aestuare, qui non sinunt eum, quod verum &rectum est, id aut liquidò cernere, aut incorruptè iudicare. Contrà verò in quiete &somno, ab eiusmodi omnibus interpellationibus &impedimentis racuus &libet animus, sibi totus praesens Habiliora nimus no& praesto est, sibique attendit, in se suas omster in som nes vires, atque facultates collectas &con no ad perci iunctas habet, expeditus &acet ad intellipiendas digendum, atque omnium, quę illi extrinseuinas reue tus obiecta sint, amplissimè ac facillimè lationes. capax.