Latin
QVAESTIO VI
Benedict Pereira, De magia 195
Unproofread scanNot analysed yet
QVAESTIO VI. Cur diuina somnia nonnunquam sint obscura &perplexa. Ed cur diuina somnia non semper sint clara, &aperta, sed obscura, &perplexa, &aliarum rerum imaginibus, ac similitudinibus inumbrata, &offuscata, nec aliis tantum occulta, sed etiam iis, quibus dantur, minimè conspicua, causas rimemur &aperiamus. Dii Gentilium, hoc est Daemones, quia certam futurorum euentuum scientiam habere non poterant, ad significanda futura, dabant illi quidem non rarò somnia, sed obscura tamen, &ambigua, quaeque ad diuersos etiam contarios euentus facilè detorqueri &applicari possent: vt ad quodcunque cecidisset somnium quadrare videretur. Quod si sombia euentis minimè responderent, id non falsitati somniorum, sed interpretum inscitis qui somnia propter obscuritatem &ambiguitatem non ritè essent interpretati, adscriberetur. At verò somnia, quorum auctorem fu ille Deum ex sacris literis cognouimus, sepenumerò distinctè &explicatè tradita sunt, qualia legimus fuisse Abimelech, Labam, Iudę Machaibus col. 4 Machabaei, Salomonis, beati Ioseph, &trium Magorum. Non est tamen negandum quaedam somnia esse data tectè &obscutè, sed hominibus gentilibus: ad eum nempe finem, vt intelligentiam eorum somnio rum, cum non ab aliis, quam à viris sanctis accipere possent, &ipsos Dei seruos honotarent, &summa Deum reuerentia, ac veneratione prosequerentur.