Latin
QVAESTIO VI
Benedict Pereira, De magia 196
Unproofread scanNot analysed yet
Si quae verò somnia etiam seruis Dei obscura data sunt, propterea id factum est, vt eorum sen sum atque intellectum, summo illi studio, assiduis precibus, multisque lachrymis à Deo flagitantes, tandem impetrarent, &propter difficultatem impetrandi, pluris facerent, &cariorem haberent. Denotatur praeterea obscuritate somniorum, earum rerum, quae significantur somniis, obscuritas. Adde quod per imagines, &similitudines, breuissimè plura &sublimiora mysteria significantur, quam si apertis &propriis fuissent expressa vocabulis. Nam quam multa, quam varia, quam profunda mysteria, vna illa statua Nabuchodonosor in quiete visa, adumbrauit, quae si fuissent propriis verbis efferenda, vix longissima oratione declarari potuissent. Denique Deus non nunquam, somnia esse ad aliquod tempus occulta &incognita, quo ad nimirum, ipso euentu, rerumque successu, eorum veritas titas agnoscatur &comprobetur: quod in duobus illis Iosephi somniis, promotionem eius ad summam potentiam &dignitatem praesignantibus, liquidò cernitur.