Latin
QVAESTIO VIII
Benedict Pereira, De magia 200-2
Unproofread scanNot analysed yet
QVAESTIO VIII. Cuius hominis sit ritè interpretari somnia. D posteriorem quaestionem, qua quaeritur, cuius hominis sit bene interpretari somnia, hunc in modum respondemus. Somniorum quae vim habent ad aliquid significandum, &obser uatione atque interpretatione digna sunt, ea non cuiusuis hominis est interpretari. Tria enim huiusmodi somniorum genera distingui possunt, nam multa sunt naturalia, quaedam humana, nonnulla etiam dinina.