Latin
QVAESTIO VIII
Benedict Pereira, De magia 201
Unproofread scanNot analysed yet
Naturalium somniorum interpretatio, non est dubium, quin solertium &doctotum physicorum, ac medicorum sit pro ptia: eorum maximè, qui norunt similitudines in somniis ostensas comparare inter se, &quarum rerum similitudines esse, &ex quibus causis proficisci soleant, discernere: similiter, vt qui figuras aliquas &imagines dilaceratas sumens in manus, eatumque partes dissipatas, benè componens inuicem, apteque conformans, cuius rei fuerint similitudines, hominesue an equi, an aliarum rerum, acutè dispicit, vereque iudicat. Humanorum autem somniorum, ita etit quisque sagacissimus coniector, &idoneus, ac veridicus interpres, vt fuerit re tum humanarum peritissimus, &callidissimus, ingeniorum item, studiorum, morum, propensionum quae in variis homibus magnam quoque varietatem habent, exquisitam, multisque confirmatam expe limentis notitiam sit adeptus, quasi venas omnes rerum ciuilium &humanagum tenens. Cuius autem sit exponere diuina somnia, in promptu est intelligere: patet enim, neminem interpretari ea posse, nisi diuinitus afflatum &eruditum. Nemo enim nouit, inquit Paulus primę ad Corint. secundo, quae Dei sunt nisi spiritus Dei.