Latin
QVAESTIO VIII
Benedict Pereira, De magia 202
Unproofread scanNot analysed yet
Ple sertim verò cum diuinorum somniorum significationes, ex solius Dei consilio &vo luntate sint sint institutae, ob idque solius Dei reuelatione, notae hominibus esse possint Quocirca regem Nabuchodonosor somnii sui, quo maximè territus fuerat, sollicitum &anxium, quod eius somnii rationi ex nullo suorum sapientum cognoscere po tuisset, sic affatus, est Daniel, Mysterium, quod rex interrogat, magi. arioli, aruspicis. &sapientes nequeunt indicare regi: sed est Deus in calis reuolans mysteria. Iamblicus existimat diuina somnia ferè non contingere hominibus, nisi aut primo aut extremo somni tempore: videlicet, quia tunc animus hominis aut nondum est cibi potusque vaporibus occupatus, &oppressus: aut iam euanescente somno, vaporumque discusta caligine, ex illis sordibus emer sus animus purior &acrior est ad diuinas illustrationes accipiendas. Quapropter vates, ac somniorum interpretes, in more habebant, ex deferentibus ad ipsos somnia sciscitam quo ea tempore ipsis contigissent: nam si profundo somno accidissent, ea pla nem abiiciebant, rati non esse consentaneum, animo tunc obruto &demerso, dari caelitus somnia: sin autem somnia illis accidissent, exeunte somno, &animo ad suas fun ctiones propè iam expergiscente, tunc ea somnia diuinitus missa Deoque auctore digna iudicantes, ponderanda sibi &interpretanda suscipiebant. Legendus etiam est Philostratus in cap. 14. lib. 2. de vita Apollo nii.