Latin
QVAESTIO IX
Benedict Pereira, De magia 206
Unproofread scanNot analysed yet
Salomon enim ardentissimè expetierat, &à Deo postulauerat donum sapientiae, ac prudentiae: hanc eius petitionem, Deus illo somnio declarauit fuisse sibi gratissimam, &optatam habituram effectum. Sed haec fortasse cuipiam videbitur nonnihil dura, &contoria responsio. Quocirca subiiciam alterum responsum: posset enim dici, à principio fuisse illud quidem somnium, sed postea Deo mirabiliter operante, conuersum esse in cestasim seu raptum qualis nempè diuò Paulo, &Prophetis saepe contigit: in quo animus Salomonis, licè à corporis, &terum externarum sensu abstractus, &similis dormientium esset, per Dei tamen potentiam factum est, vt solutus, &liber tunc fuerit ad exercendas actiones tum rationis, tum liberi arbitrij, ita vt liberè peteret à Deo Salomon quod vellet, &petendo, quae grata erant Deo, ea quoque mereretur ab ipso consequi. Sed non placet hoc responsum, Mitio nunc examinate, an in raptu &cestasi, perfectus liber arbitrij vsus esse queat: tantum dico, huic responso minimè suffragari diuinam scripturam, quippe, suprà dicto loco narratura visionem illam Salomonis, praefatur, Deum apparuisse Salomoni per somnium, &narrata iam visione, subiungit. Igitur euigilauit Salomon, &intellexit, quod esset semnium. quo perspicuè significatur, illam visionem nullatenus fuisse taptum, vel cestasim, sed totam fuisse somnium, diuinum tamen somnium, scilicet à Deo ad erudiendum docendumque Salomonem datum. Atque duas hasce solutiones propositae quęstiones tradit Diuus Thomas in I. 2. quaestione 113. art. 3. ad 2.