Latin
QVAESTIO IX
Benedict Pereira, De magia 207
Unproofread scanNot analysed yet
Erit igitur nisi fallor, similius &propius vero tertium responsum, quod etiam Tostato super 3. cap. lib. 3. Regem, in quaest. 12. maximè probatum est. Dicimus, cùm Salomon tunc verissime dormierit, &illa cius visio fuerit somnium, quemadmodum scriptura testatur, hinc necessatio efsici, quicquid ibi factum esse dicitur, non renera, sed per imaginariam tantum dormientis visionem esse factum. Videbatur igitur tunc sibi Salomon petere sapientiam à Deo videbatur etiam ei Deus petitio nem ipsius approbare, cum reuera tamen nulla fuerit tunc petitio, nullum meritum Salomonis, nullum item responsum, nullumque Dei promissum. Cur igitur, inquies, somnium illud à Deo datum est Salomoni? Videlicet, nisi mea errat coniectura, tres ob causas. Primò, vt intelligeretur omnium bonorum auctorem, &largitorem esse Deum, &ab eo esse omula bona expedenda &postulanda. Deinde, vt manifestum fieret, quae bonorum electio, &petitio, grata esset, &accepta Deo: ea nimirum, qua spiritualia bona corporalibus, coelestia terrenis, denique ad communem aliorum vtilitatem &salutem pertinentia, inanibus &infructuosis praeoptantur, atque praeferuntur.