Latin
PERERII
Benedict Pereira, De magia 210
Unproofread scanNot analysed yet
PERERII LIBER TERTIVS, Qui est DE DIVINATIONE ASTROLOGICA. ANTA est Astrologorum (qui vulgo Iudiciarij appellantur) vel impudentia, vel amentia, vt etiam sibi diuinam scripturam suffragari, suaeque Astromantiae fidem &auctoritatem firmate iactent. Etenim verba illa quae dixit Deus creans luminaria coeli; Et sint in signa &tempora, &c. ad suam referunt diuinationem astrologicam, per quam ipsi profitentur ex obseruatione siderum futura rerum euenta posse praedici. Quocisca B. Sasilius &Ambrosius aliique permulti Patres in explanatione eorum verborum, benè longam &accuratam in refellendis istiusmodi Astrologorum praedictionibus orationem posuerunt. Quorum nos Patrum exemplis prouocati, &grauissimis Dei sententiis contra Astrologos multifariam in diuina scriptura proditis permoti, quin etiam iustissimo aduersus Astrologos odio, propter fraudulenta &perniciosa eorum figmenta, incensi librum hunc ad confutandas eorum praedictiones à nobis scriptum, gratum multis atque vtilem fore existimauimus. Scripsit aduersus Astrologos copiosè quidem &eruditè loaPicus Mirandulanus; sed multos ab eius lectione deterret prolixitas operis.