Latin
QVAESTIO IX
Benedict Pereira, De magia 208
Unproofread scanNot analysed yet
Ad extremum, vt exemplo Salomonis appareret &extaret, quanta sit Dei benignitas &munificentia erga seruos suos, quorum optata &postulata non solùm impleat, sed etiam longè superet, &abundanter excedat. Ecce Salomon solam à Deo sapientiam postulauerat, prae hac caeteris bonis, quae hominibus pretiosissima, &charissima sunt, contemptis: cui tamen Deus, &sapientiam supra ipsius votum, &reliqua bona, praeter votum ipsius, largissimè donauit. Verùm haec nostra de somniis disputatio, hunc habeat terminum: vereor enim ne si longius producta sit, molesta &odiosa lectori esse incipiat. Quemadmodum enim somnus, quo ad quietus &placidus est, membra dulcissimè refouet ac recreat, viresque reficit, ac redintegrat, si tamen in eo nimis longa nimisque seria, &grauia contingant somnia, corpus pariter atque animum languefacit, &debilitat: sic omninò cauendum nobis fuit, ne nostra haec de somniis disputatio, praeter modum longa, gratiam perderet legentium, &quam ex ipsa fortasse voluptatem ceperant, in fastidium odiumque conuerteret. BENE