Latin
CAPVT V
Benedict Pereira, De magia 216
Unproofread scanNot analysed yet
DIVINATIONEM A. strologicam diuinae Scripturae, disciplinae Ecclesiasticae, ac doctrinae Theologicae esse contrariam. CAPVT I. §. 1. Sententijs diuinae Scripturae, antiquis item Ecclesis institutis &exemplis rationibus etiam Theologicis refelluntur Astrologi. CLAMAT multis in locis diuina Sciotura certam futurarum rerum pręicientiam &praedictonem, non esse hominum sed ne daemonum quidem, verùm vnius Dei propriam. Quapi opter apud Isaiam cap. 41. ita scriptum est. Annunciate quae ventura sunt in futurum, &sciemus quia dij estis vos: &cap. 44 Ego sum Dominus irrita faciens signa diuinorum, &hariolos in furorem vertens, conuertens sapientes retrorsum, &scientiam corum, stultam faciens: cap autem 47. deridens Deus Babylonios &Chaldaeos syderalibus suis obseruationibus praesidentes. Sta, inquit, cum incantatoribus tuis, &cum multitudine maleficiorum tuorum. in quibus laborasti ab adolescentia tua, si fortè quid prosit tibi, aut si possit fieri forvior. Defecisti multitudine consiliorum tuo rum: stent &saluent te Augures coeli, qui contemplabantur sydera, &supputabant menses, vt ex eis annuntiarent ventura tibi. Et paulò ante dixerat: Sapientia tua &scientia tua, hac decepit te. Hieremias quoque 10.