Latin
CAPVT V
Benedict Pereira, De magia 217
Unproofread scanNot analysed yet
monet Iudaeos vt Astrologicas obseruationes pro nihilo ducant, nihil enim sibi à stellis vel sperandum vel timendum esse, sic autem ait: Iuxta vias gentium nolite discere, &à signis coeli nolite metuere quae timent gentes: quia leges popalorum vana sunt. Salomon autem Ecclesiast. ca. 10. scientiam futurarum rerum denegat homini, Ignorat homo, ait ipse, quid ante se fuerit: &quid post se futurum it quis poterit iudicare? idem cap. 8. eiusdem lib. Homo, inquit, ignorat praeterita, &futura nullo scire potest nuncio. Liquet igitur diuinationem astrologicam in sacris literis contemni, derideri, ac reprobari. Cum doctrina sacrarum literarum, etiam iudicium Ecclesiae, vt par erat, mirè congruit. Semper enim Ecclesia inde vsque aptimordiis suis, Iudiciatios Astrologos odit fugit, damnauit. Extant aduersus i psos plurima &seuerissima decreta Ecclesiae, quae legere licè in secunda partem, Detretorum cap. 26. per primas quinque quaestiones, &in Concilio Bracarensi I. cap. 9. &10. &in Toletano I. in assertione Fidei contra Priscillianistas. Fertur Alexander Papa huius nominis III.