Latin
CAPVT V
Benedict Pereira, De magia 218
Unproofread scanNot analysed yet
quendam pres byterum qui semel duntaxat consuluerat Astrologum de quodam furto in Ecclesia sua facto, in vnum annum priuasse altaris ministerio. Crebras item reperimus in sci ptis sanctorum Patrum aduersus Astrologos, quos illi nunc Chaldaeos vel Genethliacos, aliâs Mathematicos, aut Planetarios appellant, disputationes, ex quibu apparet quam fuerit maioribus nostris genus hoc hominum exosum &abominatum. Multa contra illos disputat Basiliu hom. 6. in Genesim, Chrysostomus &Gregorius Magnus in cap. 2. Matth. sed praeter caeteros August. lib. 2. super Genesim ad literam cap. 17. li etiam 2. de doctrina Christiana cap. 21. &aliquot prox. mè sequentibus capitibus, subtiliter tamen &copiosè primis aliquot capitib. li. 5. de ciuitate DeiEodem pertinet quae contra Mathematieos in lib. 14. cap. 4. &in li. 6. ca. 9. de Praeparatione Euan. argumentatur Eusebius. Ridiculus fuit, vel potius amens Iulianus Apostata, qui in libris quos aduersus Christianos effutiuit, probare voluit, ex his quae scripta sunt in cap. 15. Gen. Abtiamum &Astrologiam &aruspicinam coluisse. Astrologiam quidem eius, significari putat illis verbis: Eduxit Deus Abraam foras, &ait illi, Suspice coelum &numern stellas si potes: Sic erit semen tuum. Aruspicinae verò scientiam eius, illis etiam verbis denotari ait, Sume mihi vaccam trimnem, &capram trimam, &arietem annorum trium, turturem quoque &columbam.