Latin
CAPVT II
Benedict Pereira, De magia 23
Unproofread scanNot analysed yet
Plinius etiam lib. 7. c. 37. narrat Asclepiadem celeberrimum tempore Pompeij Magni medicum, quendam hominem mortuum è funere retulisse &seruasse. Non posse autem Magos verè mortuos ad vitam reuocare, ita concluditur: Si animus hominis est mortalis, non potest semel extinctus idem numero reuiuiscere, sin autem est, vti verè est, immortalis, non potest vllis hominum vel daemonum artificiis, vel vllis naturalium agentum viribus rursus ad corpus suum animandum viuificandumque reuocari: nam cum sit immaterialis &incorporeus, est supra omnis naturae corporeae facultates; nec vllius rei creatae potestati subiacet. Necesse est igitur, resurrestiones mortuorum quae à magis factae narrantur, vel esse fabulosas, vel fuisse simulatas, &tantùm, in speciem factas.