Latin
CAPVT
Benedict Pereira, De magia 24
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT III. An sit aliqua Magia naturalis. ICETiam vsus obtinuerit vt nomen Magiae ferè in malam partem accipiatur, pro ea nimirum arte quae opera &adminiculo daemonum res mirabiles vel facit vel facere simulat; &Magi vulgo dieantur qui ex commercio quod habent cum daemonibus, res stupendas efficiant veluti sunt praestigiatores, incantatores, Necromantici, &alij malefici homines: Attamen nec nomen Magiae absolutè &praecisè sumptum hoc significat, nec à principio sic fuit vsurpatum, sed vniuersè pro quadam facultate, per quam homines efficiebant res innsitatas &admirandas ratione quadam occulta, &aliis hominibus incognita. Sic generaliter sumpta Magia dupliciter diuidi potest: altera enim est naturalis, altera non naturalis. Naturalem voco, quo cognitione &applicatione quarundam singularium virtutum, quę sunt in rebus naturalib. quaeque latent ferè mottales, agentia &patientia suo loco &tempore, &sicut opus est inuicem componendo &temperando, effectus quosdam inusitatos &admirandos, &quorum ratio videtur incomprehensibilis, moliuntur. Magia autem non naturalis dicitur, quae etiam mira efficit, verumtamen non vtens viribus agentium naturalium, sed sola daemonum opera &ope.