Latin
CAPVT II
Benedict Pereira, De magia 234
Unproofread scanNot analysed yet
Aristoteles certè Philosophorum omnium facilè princeps, ingenuè fatetur se multarum rerum coelestium non exquisitam scientiam, sed opinabilem &coniecturalem tantum notitiam tenere: Et quia manifestis certisque rationibus destituatur, cogi se non raro probabilibus duntaxat argumentis &coniecturis vti. Videre haec licet apud ipsum Aristotelem in secundo libro de Caelo textu 17. 4. 60. &61. hoc si est, quis credet, Astrologis, quos solis luce clarius est nulla re comparandos esse maximis illis philosophis, quod est in coelo abstrusissimum, &iudicio summorum Philosophorum mortalibus incomprehensibile, veritatem dico retum omnium futurarum, esse liquidò cognitam explorateque perceptam?